monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 31, 2
Denique beatus Ambrosius, in libro quarto Hexameron, de temporibus et discursu solis disputans, ait inter caetera: 'Medio quoque die minor umbra, quam vel in principio est diei, vel fine, et hoc apud nos in parte occidentis. Caeterum sunt qui per duos totius anni dies sine umbra fiunt in partibus meridianis, eo quod solem habentes super verticem suum, undique per circuitum illuminentur, unde et ἄσκιοι dicuntur Graece. Plerique etiam ferunt sic e regione ex alto ferri solem, ut per angustiam puteorum aquam, quae in profundo est, viderint refulgere.